- LYNCEUS
- I.LYNCEUSApharei fil. unus ex Argonautis, tanta oculorum acie praeditus, ut ea per densos etiam quercetorum truncos, ac stipites atque adeo usque ad inferos vim suam expromeret. Orpheus in Argon.Λυγκέυς θ᾿ ὃς τήλιςτα δἰ αἰτέρος ἠδὲ θαλάςςηςΒένθεα καὶ Πλουτηος ὑποχτονίοιο βέρεθρα,Μοῦνος ἀπ᾿ ἀνθρώπων δεινοῖσιν ὀπώπεεν ὄςςοις.Quae Cribellus Mediolanensis, eius interpres ita vertit,Quique procul longe trans aethera, trans mare LynceusEt subter Plutum, terraeque barathra profundae,Solus in humanis visu penetravit acuto.Apollon. Argon.—— Λυγκὲυς δὲ καὶ ὀξυτάτοις ἐκεκαςτοΟ῎μμα???ιν, εἰ ἐτεόν γε πέλει κλέος, ἀνέρα κεῖνονΡ῾ηιδίως καὶ νέρθε κατὰ κθονὸς αὐγάζεςθαι.Stasinus in rebus Cypriis,—— —— Αἶψα δὲ ΔυγκὲυςΤηΰγετον προσέβαινε ποσὶ ταχεέςςι πεποιθὼς,Α᾿κρότατον δ᾿ ἀναβὰς διεδέρκετο νῆσον ἅπασανΤανταλίδου Πέλοπος. Τάχα δ᾿ ἔισιδεν ὅβριμος ἥρωςΔεινοῖς ὀφθαλμοῖσιν ἔσω δρυὸς ἄμφω κοίληςΚάςτορα θ᾿ ἱππόδαμον καὶ ἀεθλοφόρον Πολυδέυκεα.V. Flacc. Argon. l. 1. v. 463. et seqq.At frater magnos Lynceus servatur in usus,Quem tulit Arene, potuit qui rumpere terrasEt Styga transmisso tacitum deprendere visu.Fabulae originem praebuit, quod multa observaret secreta naturae: inque his metalla primus, vel saltem illa, quae beare inprimis creduntur, nempe aurum, argentumque effodere terris docuisset, vel quoniam multa, s. idem, s. alius, ad scientiam pertinentia sideralem comperiisset, quale est illud quod novissimam, primamque Lunam (ἕνην καὶ νέαν Graeci dicunt, teste Hesychio) eodem die in signo arietis conspexisset, quemadmodum Plin. refert. l. 2. c. 17. Indeque iam memoratus V. Flacc. Argon. Ibid. v. 468.——— Solus transibit nubila Lynceus.Ac ob hoc oculorum acumen quisquis ille Lynceus celebratur Pindaro in Nem. Aristoph. in Plut. Theoct. in Dioscuris. Similiter Lynceis fuisse oculis dixeris Straonem illum minime strabum, qui, ut ex Varrone prodit Solin. l. 6. e Lilybaeo prom. si fas credere, naves numerabat e Carthaginis portu solventes. Id sparium 135. mill. pass. continet, ut ibidem ait solinus, imo mille ac 500. stadia, sive mill. pass. 200. ut ex maritimo Antonini Itim. colligitur. Nic. Lloyd.II.LYNCEUSIdae frater, qui pro duabus Leucippi filiabus, quas ipsis desponsatas Castor et Pollux rapuerant, arma sumêrunt, initaque pugnâ Castor Lyncei, Lynceus Pollucis manu Occubuit. Idas vero cum ipsum eriam Pollucem adoriri conaretur, immisso a Iove fulmine interiit. Ovid. Faft. l. 5. v. 709. et seeq.Pectora traiectus Lynceo Castor ab ense,Non exspectato vulnere pressit humum.Ultor adest Pollux, et Lynceâ perforat hastâ,Qua cervix humeros continuata tegit.Apollonius tamen in Argon. Idam a Castore interfectum tradit, idque Lynceum per abietem vidisse, et Castorem Occidisse. Hic est idem cum superiore. Horat. Serm. l. 1. Sat. 2. v. 90. et Sat. 3. v. 25. Idem l. 1. Ep. 1. v. 28.Non possis oculo quantum contingere Lynceus,Non tamen idcirco contemnas lippus inungi.Plin. l. 7. c. 21. Senecam Medea. v. 232. Ovid. Fast. l. 5. v. 709.III.LYNCEUSquem Ovid. Linum vocat, fil. Aegypti, solus ex 50. fratribus misericordiâ Hypermnestrae coniugis evasit a morte, in Lyrceam opp. ac inde face signum uxori dedit, quae vicissim a Larissa facem extulit: unde Argivis πυρσῶν ἑορτὴ Facularum sestum annuum; postea expulso, vel etiam Occiso Danao, regnavit apud Argos: in serie Argivorum Regum X. a quo Λυγκεῖδαι (sicut pri us φορωνίδαι, Α᾿ργεῖδαι, Δαναῖδαι, a celebrioribus inter eos Regibus) regnâse in pesterum Argis dicebantur. Praefuit Ann. 41. successore ex Hypermnestra fil. Abante: quo tempore Pandion I. Athenis rerum potitus est. Vide Apollod. l. 2. et Ioh. Marsham. Canon. Chron. ad Sec. XI.IV.LYNCEUSsecundus Argivorum Rex, regni Ann. 41.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.